Non nobis

Psalmi 113

9 Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam : 
10 super misericordia tua et veritate tua ; nequando dicant gentes : Ubi est Deus eorum ? 
11 Deus autem noster in cælo ; omnia quæcumque voluit fecit. 
12 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. 
13 Os habent, et non loquentur ; oculos habent, et non videbunt. 
14 Aures habent, et non audient ; nares habent, et non odorabunt. 
15 Manus habent, et non palpabunt ; pedes habent, et non ambulabunt ; non clamabunt in gutture suo. 
16 Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. 
17 Domus Isra¨el speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est. 
18 Domus Aaron speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est. 
19 Qui timent Dominum speraverunt in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est. 
20 Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Isra¨el ; benedixit domui Aaron. 
21 Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus. 
22 Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros.
23 Benedicti vos a Domino, qui fecit cælum et terram. 
24 Cælum cæli Domino ; terram autem dedit filiis hominum. 
25 Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum : 
26 sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.