Posts

Showing posts from December, 2021

Non nobis

Psalmi 113 9 Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam :  10 super misericordia tua et veritate tua ; nequando dicant gentes : Ubi est Deus eorum ?  11 Deus autem noster in cælo ; omnia quæcumque voluit fecit.  12 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.  13 Os habent, et non loquentur ; oculos habent, et non videbunt.  14 Aures habent, et non audient ; nares habent, et non odorabunt.  15 Manus habent, et non palpabunt ; pedes habent, et non ambulabunt ; non clamabunt in gutture suo.  16 Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.  17 Domus Isra¨el speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.  18 Domus Aaron speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.  19 Qui timent Dominum speraverunt in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.  20 Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Isra¨el ; benedixit domui Aaron.  21 Benedixi...