Non nobis
Psalmi 113 9 Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam : 10 super misericordia tua et veritate tua ; nequando dicant gentes : Ubi est Deus eorum ? 11 Deus autem noster in cælo ; omnia quæcumque voluit fecit. 12 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. 13 Os habent, et non loquentur ; oculos habent, et non videbunt. 14 Aures habent, et non audient ; nares habent, et non odorabunt. 15 Manus habent, et non palpabunt ; pedes habent, et non ambulabunt ; non clamabunt in gutture suo. 16 Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. 17 Domus Isra¨el speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est. 18 Domus Aaron speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est. 19 Qui timent Dominum speraverunt in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est. 20 Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Isra¨el ; benedixit domui Aaron. 21 Benedixi...